Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Terra salutares herbas, eademque nocentes
- Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est;
- Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,
- Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.
- Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae,
- Credite: diversis partibus arma damus,
- E quibus ad vestros siquid non pertinet usus,
- Attamen exemplo multa docere potest.
- Utile propositum est saevas extinguere flammas,
- Nec servum vitii pectus habere sui.
- Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro,
- Et per quod novies, saepius isset iter;
- Nec moriens Dido summa vidisset ab arce
- Dardanias vento vela dedisse rates;