Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido,
  2. Tradita qui toties te duce signa tuli.
  3. Non ego Tydides, a quo tua saucia mater
  4. In liquidum rediit aethera Martis equis.
  5. Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,
  6. Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
  7. Quin etiam docui, qua posses arte parari,
  8. Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
  9. Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,
  10. Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
  11. Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens
  12. Gaudeat, et vento naviget ille suo.
  13. At siquis male fert indignae regna puellae,
  14. Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.