Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae,
- Cum cuperes patria, Colchi, manere domo?
- Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae,
- Cum sua Neritias abstulit aura rates?
- Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret:
- Ille dedit certae lintea plena fugae.
- Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis:
- Longus in invito pectore sedit amor.
- Vertere tu poteras homines in mille figuras,
- Non poteras animi vertere iura tui.
- Diceris his etiam, cum iam discedere vellet,
- Dulichium verbis detinuisse ducem:
- 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam,
- Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis;
- Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar,
- Quod dea, quod magni filia Solis eram.
- Ne properes, oro; spatium pro munere posco:
- Quid minus optari per mea vota potest?
- Et freta mota vides, et debes illa timere:
- Utilior velis postmodo ventus erit.