Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
- In promptu causa est: desidiosus erat.
- Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:
- Transtulerat vires Graecia tota suas.
- Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:
- Sive foro, vacuum litibus Argos erat.
- Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit.
- Sic venit ille puer, sic puer ille manet.
- Rura quoque oblectant animos studiumque colendi:
- Quaelibet huic curae cedere cura potest.
- Colla iube domitos oneri supponere tauros,
- Sauciet ut duram vomer aduncus humum:
- Obrue versata Cerialia semina terra,
- Quae tibi cum multo faenore reddat ager.
- Aspice curvatos pomorum pondere ramos,
- Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus;
- Aspice labentes iucundo murmure rivos;
- Aspice tondentes fertile gramen oves.
- Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae:
- Iam referent haedis ubera plena suis;