Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas,
  2. Et refer ad patrios bina tropaea deos.
  3. Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa,
  4. Mandat amatori bella gerenda suo.
  5. Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?
  6. In promptu causa est: desidiosus erat.
  7. Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:
  8. Transtulerat vires Graecia tota suas.
  9. Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:
  10. Sive foro, vacuum litibus Argos erat.
  11. Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit.
  12. Sic venit ille puer, sic puer ille manet.
  13. Rura quoque oblectant animos studiumque colendi:
  14. Quaelibet huic curae cedere cura potest.