Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,
- Ille dolor verbis emoderandus erit.
- Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
- Et data non apto tempore vina nocent.
- Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,
- Temporibus si non adgrediare suis.
- Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,
- Fac monitis fugias otia prima meis.
- Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;
- Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
- Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,
- Contemptaeque iacent et sine luce faces.
- Quam platanus vino gaudet, quam populus unda,
- Et quam limosa canna palustris humo,