Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,
  2. Pugnat in adversas ire natator aquas.
  3. Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem
  4. Respuit, atque odio verba monentis habet.
  5. Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi
  6. Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.
  7. Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
  8. Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.
  9. Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum,
  10. Ille dolor verbis emoderandus erit.
  11. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt,
  12. Et data non apto tempore vina nocent.
  13. Quin etiam accendas vitia inritesque vetando,
  14. Temporibus si non adgrediare suis.
  15. Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte,
  16. Fac monitis fugias otia prima meis.
  17. Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur;
  18. Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
  19. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus,
  20. Contemptaeque iacent et sine luce faces.