Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus
- Dilatum longae damna tulisse morae.
- Sed quia delectat Veneris decerpere fructum,
- Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.'
- Interea tacitae serpunt in viscera flammae,
- Et mala radices altius arbor agit.
- Si tamen auxilii perierunt tempora primi,
- Et vetus in capto pectore sedit amor,
- Maius opus superest: sed non, quia serior aegro
- Advocor, ille mihi destituendus erit.
- Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros
- Certa debuerat praesecuisse manu;
- Post tamen hic multos sanatus creditur annos
- Supremam bellis imposuisse manum.