Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Legerat huius Amor titulum nomenque libelli:
  2. 'Bella mihi, video, bella parantur' ait.
  3. 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido,
  4. Tradita qui toties te duce signa tuli.
  5. Non ego Tydides, a quo tua saucia mater
  6. In liquidum rediit aethera Martis equis.
  7. Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi,
  8. Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
  9. Quin etiam docui, qua posses arte parari,
  10. Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
  11. Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes,
  12. Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
  13. Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens
  14. Gaudeat, et vento naviget ille suo.
  15. At siquis male fert indignae regna puellae,
  16. Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.
  17. Cur aliquis laqueo collum nodatus amator
  18. A trabe sublimi triste pependit onus?
  19. Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?
  20. Invidiam caedis, pacis amator, habes.