Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
  2. Tempora: continua messe senescit ager.
  3. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
  4. Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
  5. Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:
  6. Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
  7. Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
  8. Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
  9. Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
  10. Mille licet sumant, deperit inde nihil.
  11. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
  12. Sufficit et damni pars caret illa metu.
  13. Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
  14. Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
  15. Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit?
  16. Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
  17. Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
  18. Damna vetat: damnis munera vestra carent.
  19. Sed me flaminibus venti maioris iturum,
  20. Dum sumus in portu, provehat aura levis.