Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
- Multaque summisse, multa minanter agat.
- Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
- Saepe perit ventis obruta cumba suis;
- Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
- Conveniunt illas, cum voluere, viri;
- Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
- 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
- Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
- Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
- Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
- Solum se thalamos speret habere tuos.
- Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
- Sentiat: has artes tolle, senescet amor.
- Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
- Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
- Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
- En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
- Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
- Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.