Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Credere vix videor, cum cogar credere partu,
  2. Vos ego cum vestris concubuisse viris.
  3. Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
  4. 'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros?
  5. Quis vetat a magnis ad res exempla minores
  6. Sumere, nec nomen pertimuisse ducis?
  7. Dux bonus huic centum commisit vite regendos,
  8. Huic equites, illi signa tuenda dedit:
  9. Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
  10. Inspicite, et certo ponite quemque loco.
  11. Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:
  12. Facundus causam saepe clientis agat:
  13. Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
  14. Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
  15. Nos facimus placitae late praeconia formae:
  16. Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
  17. Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
  18. Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
  19. Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,
  20. Et facit ad mores ars quoque nostra suos.