Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
- Quaque potes vitium corporis abde tui.
- Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:
- Inque tuo iaceas quantulacumque toro;
- Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
- Iniecta lateant fac tibi veste pedes.
- Quae nimium gracilis, pleno velamina filo
- Sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
- Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
- Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
- Pes malus in nivea semper celetur aluta:
- Arida nec vinclis crura resolve suis.
- Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
- Angustum circa fascia pectus eat.
- Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
- Cui digiti pingues et scaber unguis erit.
- Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
- Et semper spatio distet ab ore viri.
- Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
- Dens tibi, ridendo maxima damna feres.