Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
  2. Albentesve rosas, Threïciamve gruem;
  3. Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
  4. Et sua velleribus nomina cera dedit.
  5. Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
  6. Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,
  7. Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:
  8. Nam non conveniens omnibus omnis erit.
  9. Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant:
  10. Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
  11. Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas:
  12. Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
  13. Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
  14. Neve forent duris aspera crura pilis!
  15. Sed non Caucasea doceo de rupe puellas,
  16. Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
  17. Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes,
  18. Oraque suscepta mane laventur aqua?
  19. Scitis et inducta candorem quaerere creta:
  20. Sanguine quae vero non rubet, arte rubet.