Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Est pia Penelope lustris errante duobus
- Et totidem lustris bella gerente viro.
- Respice Phylaciden et quae comes isse marito
- Fertur et ante annos occubuisse suos.
- Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit:
- Proque viro est uxor funere lata viri.
- 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit
- Iphias, in medios desiluitque rogos.
- Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
- Non mirum, populo si placet illa suo.
- Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte:
- Conveniunt cumbae vela minora meae.
- Nil nisi lascivi per me discuntur amores;
- Femina praecipiam quo sit amanda modo.
- Femina nec flammas nec saevos excutit arcus;
- Parcius haec video tela nocere viris.
- Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,
- Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
- Phasida iam matrem fallax dimisit Iason:
- Venit in Aesonios altera nupta sinus.