Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
  2. Alterius dices illa fuisse Iovis.
  3. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
  4. De stipula Tatio regna tenente fuit.
  5. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
  6. Quid nisi araturis pascua bubus erant?
  7. Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
  8. Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
  9. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
  10. Lectaque diverso litore concha venit:
  11. Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
  12. Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
  13. Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
  14. Rusticitas, priscis illa superstes avis.
  15. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
  16. Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
  17. Nec prodite graves insuto vestibus auro,
  18. Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
  19. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
  20. Admotae formam dantque negantque manus.