Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Audierat laurumque manu vittasque ferentem
- Pro nata Chrysen non valuisse sua:
- Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,
- Bellaque per turpis longius isse moras.
- Haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa:
- Victor erat praedae praeda pudenda suae.
- Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,
- Et male peccantem Tyndaris ulta virum.
- Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,
- Illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
- Tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
- Haec animi multum signa nocentis habent:
- Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
- Concubitu prior est infitianda venus.
- Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
- Sumere; iudiciis ista venena meis;
- Aut piper urticae mordacis semine miscent,
- Tritaque in annoso flava pyrethra mero;
- Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
- Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.