Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
- Altera non doctae turba, sed esse volunt.
- Utraque laudetur per carmina: carmina lector
- Commendet dulci qualiacumque sono;
- His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
- Forsitan exigui muneris instar erit.
- At quod eris per te facturus, et utile credis,
- Id tua te facito semper amica roget.
- Libertas alicui fuerit promissa tuorum:
- Hanc tamen a domina fac petat ille tua:
- Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
- Quod facturus eras, debeat illa tibi:
- Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
- Perde nihil, partes illa potentis agat.
- Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
- Attonitum forma fac putet esse sua.
- Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
- Sive erit in Cois, Coa decere puta.
- Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
- Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.