Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
  2. Curam mansuri quisquis amoris habes.
  3. Si tibi per tutum planumque negabitur ire,
  4. Atque erit opposita ianua fulta sera,
  5. At tu per praeceps tecto delabere aperto:
  6. Det quoque furtivas alta fenestra vias.
  7. Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
  8. Hoc dominae certi pignus amoris erit.
  9. Saepe tua poteras, Leandre, carere puella:
  10. Transnabas, animum nosset ut illa tuum.
  11. Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
  12. Nec tibi sit servos demeruisse pudor.
  13. Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,
  14. Iunge tuis humiles, ambitiose, manus.
  15. Sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti
  16. Porrige Fortunae munera parva die:
  17. Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit
  18. Lusa maritali Gallica veste manus.
  19. Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa
  20. Ianitor et thalami qui iacet ante fores.