Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
  2. Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
  3. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
  4. Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
  5. Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
  6. Praebebit veros haec tibi turba metus.
  7. Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
  8. Pectora: mille animos excipe mille modis.
  9. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
  10. Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
  11. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
  12. Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,