Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
  2. Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
  3. Quaecumque est veneris subita violata rapina,
  4. Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
  5. At quae cum posset cogi, non tacta recessit,
  6. Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
  7. Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
  8. Et gratus raptae raptor uterque fuit.
  9. Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
  10. Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
  11. Iam dea laudatae dederat mala praemia formae
  12. Colle sub Idaeo vincere digna duas:
  13. Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
  14. Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
  15. Iurabant omnes in laesi verba mariti:
  16. Nam dolor unius publica causa fuit.
  17. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
  18. Veste virum longa dissimulatus erat.
  19. Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
  20. Tu titulos alia Palladis arte petas.