Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
- Deficient, uda lumina tange manu.
- Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
- Illa licet non det, non data sume tamen.
- Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
- Pugnando vinci se tamen illa volet.
- Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
- Neve queri possit dura fuisse, cave.
- Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
- Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
- Quantum defuerat pleno post oscula voto?
- Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
- Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
- Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
- Quaecumque est veneris subita violata rapina,
- Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
- At quae cum posset cogi, non tacta recessit,
- Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
- Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
- Et gratus raptae raptor uterque fuit.