Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa;
- Sed, male sit, tacita mente precare, viro.
- At cum discedet mensa conviva remota,
- Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
- Insere te turbae, leviterque admotus eunti
- Velle latus digitis, et pede tange pedem.
- Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe
- Hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.
- Non tua sub nostras veniat facundia leges:
- Fac tantum cupias, sponte disertus eris.
- Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis;
- Haec tibi quaeratur qualibet arte fides.
- Nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;
- Pessima sit, nulli non sua forma placet.
- Saepe tamen vere coepit simulator amare,
- Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
- Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
- Fiet amor verus, qui modo falsus erat.
- Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
- Ut pendens liquida ripa subestur aqua.