Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Paelicibus quotiens placavit numina caesis,
  2. Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
  3. Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
  4. Altera quod bos est, altera vecta bove.
  5. Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
  6. Dux gregis, et partu proditus auctor erat.
  7. Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
  8. (Et quantum est uno posse carere viro?),
  9. Non medium rupisset iter, curruque retorto
  10. Auroram versis Phoebus adisset equis.
  11. Filia purpureos Niso furata capillos
  12. Pube premit rabidos inguinibusque canes.
  13. Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
  14. Coniugis Atrides victima dira fuit.
  15. Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae,
  16. Et nece natorum sanguinolenta parens?
  17. Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
  18. Hippolytum pavidi diripuistis equi.
  19. Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?
  20. Poena reversura est in caput ista tuum.