Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Populus est, memini, fluviali consita rivo,
  2. Est in qua nostri littera scripta memor:
  3. Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
  4. Crescite et in titulos surgite recta meos!
  5. Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
  6. Hoc in rugoso cortice carmen habes:
  7. Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
  8. Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
  9. Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
  10. Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
  11. Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
  12. Pessima mutati coepit amoris hiemps,
  13. Qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
  14. Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
  15. Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
  16. Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
  17. Consului — neque enim modice terrebar — anusque
  18. Longaevosque senes. constitit esse nefas.
  19. Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
  20. Caerula ceratas accipit unda rates.