Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quaecumque herba potens ad opem radixque medenti
  2. Utilis in toto nascitur orbe, mea est.
  3. Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
  4. Deficior prudens artis ab arte mea.
  5. Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
  6. Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
  7. Et potes, et merui — dignae miserere puellae!
  8. Non ego cum Danais arma cruenta fero —
  9. Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
  10. Et tua, quod superest temporis, esse precor!
    91
  1. Lemnias Hypsipyle, Bacchi genus, Aesone nato
  2. Dicit, et in verbis pars quta mentis erat:
  3. Litora Thessaliae reduci tetigisse carina
  4. Diceris auratae vellere dives ovis.
  5. Gratulor incolumi, quantum sinis; hoc tamen ipsum
  6. Debueram scripto certior esse tuo.
  7. Nam ne pacta tibi praeter mea regna redires,
  8. Cum cuperes, ventos non habuisse potes;
  9. Quamlibet adverso signatur epistula vento.
  10. Hypsipyle missa digna salute fui.