Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vim licet appelles et culpam nomine veles;
  2. Quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
  3. At manet Oenone fallenti casta marito —
  4. Et poteras falli legibus ipse tuis!
  5. Me Satyri celeres — silvis ego tecta latebam —
  6. Quaesierunt rapido, turba proterva, pede
  7. Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
  8. Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis.
  9. Me fide conspicuus Troiae munitor amavit,
  10. Admisitque meas ad sua dona manus.
  11. Quaecumque herba potens ad opem radixque medenti
  12. Utilis in toto nascitur orbe, mea est.
  13. Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
  14. Deficior prudens artis ab arte mea.
  15. Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
  16. Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
  17. Et potes, et merui — dignae miserere puellae!
  18. Non ego cum Danais arma cruenta fero —
  19. Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
  20. Et tua, quod superest temporis, esse precor!