Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Seu lentum valido torques hastile lacerto,
- Ora ferox in se versa lacertus habet,
- Sive tenes lato venabula cornea ferro.
- Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
- Tu modo duritiam silvis depone iugosis;
- Non sum militia digna perire tua.
- Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
- Et Veneri numeros eripuisse suos?
- Quod caret alterna requie, durabile non est;
- Haec reparat vires fessaque membra novat.
- Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae —
- Si numquam cesses tendere, mollis erit.
- Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
- Conciderant illo percutiente ferae;
- Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
- Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
- Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
- Sustinuit positos quaelibet herba duos.
- Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
- Illa ferae spolium pignus amoris habet.