Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec, quia privigno videar coitura noverca,
  2. Terruerint animos nomina vana tuos.
  3. Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
  4. Rustica Saturno regna tenente fuit.
  5. Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
  6. Et fas omne facit fratre marita soror.
  7. Illa coit firma generis iunctura catena,
  8. Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
  9. Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
  10. Cognato poterit nomine culpa tegi.
  11. Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;
  12. Dicar privigno fida noverca meo.
  13. Non tibi per tenebras duri reseranda mariti
  14. Ianua, non custos decipiendus erit;
  15. Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;
  16. Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;