Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omina re careant! nihil est violentius illa,
  2. Cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
  3. Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo
  4. Sit magis in natum saeva reperta parens.
  5. Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
  6. Ipse dedit leto cum quibus ante feras;
  7. Quaeque superba parens saxo per corpus oborto
  8. Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
  9. Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
  10. Ne videar causa falsa monere mea;
  11. Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
  12. Ipso nubendi tempore saepe iaces.
  13. Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
  14. Et salvam salva te cupit esse fide.
  15. Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,
  16. Peccatum totiens corrigat illa tuum.
  17. Parce movere feros animosae virginis arcus;
  18. Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
  19. Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
  20. Servetur facies ista fruenda mihi.