Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,
  2. Credimus. invita nunc es amante nocens.
  3. Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
  4. Alba procellosos vela referre Notos.
  5. Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
  6. Nec tenuit cursus forsitan ille tuos.
  7. Interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
  8. Mersa foret cana naufraga puppis aqua.
  9. Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,
  10. Cum prece turicremis sum venerata sacris;
  11. Saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,
  12. Ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.'
  13. Denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
  14. Finxit, et ad causas ingeniosa fui.
  15. At tu lentus abes; nec te iurata reducunt
  16. Numina, nec nostro motus amore redis.
  17. Demophoon, ventis et verba et vela dedisti;
  18. Vela queror reditu, verba carere fide.
  19. Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
  20. Crimine te potui demeruisse meo.