Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
  2. Credidimus generi nominibusque tuis;
  3. Credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?
  4. Hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
  5. Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
  6. Parte satis potui qualibet inde capi.
  7. Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —
  8. Debuit haec meriti summa fuisse mei!
  9. Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
  10. Paenitet, et lateri conseruisse latus.
  11. Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
  12. Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
  13. Speravi melius, quia me meruisse putavi;
  14. Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
  15. Fallere credentem non est operosa puellam
  16. Gloria. simplicitas digna favore fuit.
  17. Sum decepta tuis et amans et femina verbis.
  18. Di faciant, laudis summa sit ista tuae!
  19. Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
  20. Magnificus titulis stet pater ante suis.