Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Alcyones solae, memores Ceycis amati,
  2. Nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
  3. Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
  4. Fortiter in summas erigor altus aquas.
  5. Ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est:
  6. Illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!'
  7. Et subito lassis vires rediere lacertis,
  8. Visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.
  9. Frigora ne possim gelidi sentire profundi,
  10. Qui calet in cupido pectore, praestat amor.
  11. Quo magis accedo propioraque litora fiunt,
  12. Quoque minus restat, plus libet ire mihi.
  13. Cum vero possum cerni quoque, protinus addis
  14. Spectatrix animos, ut valeamque facis.
  15. Nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
  16. Atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
  17. Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum —
  18. Hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam.
  19. Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
  20. Ne fieret prima pes tuus udus aqua.