Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo,
  2. Et me felicem nulla videbit hiemps,
  3. Cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
  4. In ventis et aqua spes mea semper erit?
  5. Aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
  6. Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
  7. Aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
  8. In freta non cautus tum quoque mittet amor;
  9. Neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
  10. Pignora polliciti non tibi tarda dabo.
  11. Sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,
  12. Ire per invitas experiemur aquas;
  13. Aut mihi continget felix audacia salvo,
  14. Aut mors solliciti finis amoris erit!
  15. Optabo tamen ut partis expellar in illas,
  16. Et teneant portus naufraga membra tuos;
  17. Flebis enim tactuque meum dignabere corpus
  18. Et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'