Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,
  2. Spemque tori dederit quae tibi causa mei.
  3. An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
  4. Rapta semel videor bis quoque digna rapi?
  5. Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
  6. Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
  7. Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
  8. Excepto redii passa timore nihil.
  9. Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
  10. Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
  11. Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset —
  12. Di melius! similis non fuit ille tui.
  13. Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
  14. Et iuvenem facti paenituisse patet;
  15. Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
  16. Ne quando nomen non sit in ore meum?
  17. Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? —
  18. Si modo, quem praefers, non simulatur amor.