Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
- Extremum noctis quae dea finit iter.
- Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
- Gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
- Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
- Iudice te nobis anteferendus erit.
- Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
- Lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
- Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
- Et qui Myrtoas crimine signat aquas;
- Nec proavo Stygia nostro captantur in unda
- Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
- Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,
- Cogitur huic domui Iuppiter esse socer?
- Heu facinus! totis indignus noctibus ille
- Te tenet, amplexu perfruiturque tuo;
- At mihi conspiceris posita vix denique mensa,
- Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
- Hostibus eveniant convivia talia nostris,
- Experior posito qualia saepe mero!