Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
- Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
- Arsit iners frater meretricis captus amore
- Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;
- Factus inops agili peragit freta caerula remo,
- Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
- Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
- Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
- Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,
- Accumulat curas filia parva meas.
- Ultima tu nostris accedis causa querelis.
- Non agitur vento nostra carina suo.
- Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
- Nec premit articulos lucida gemma meos;
- Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
- Non Arabum noster dona capillus habet.
- Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
- Ille mei cultus unicus auctor abes.
- Molle meum levibusque cor est violabile telis,
- Et semper causa est, cur ego semper amem —