Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
- Quique suo Phrygias corpore ferret opes,
- Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur —
- Et sequitur regni pars quotacumque sui?
- His ego te victam, consors Ledaea gemellis,
- Suspicor; haec Danais posse nocere puto.
- Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto;
- Signatum memori pectore nomen habe!
- Hunc ubi vitaris, alios vitare memento
- Et multos illic Hectoras esse puta;
- Et facito dicas, quotiens pugnare parabis:
- 'Parcere me iussit Laodamia sibi.'
- Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
- Te quoque non ullum vulnus habente cadet.