Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,
  2. Dempta forent capiti quam mala multa meo!
  3. Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.
  4. Hac fruar; haec de te gaudia sola feram.
  5. Iussus inexpertam Colchos advertere puppim
  6. Intrasti patriae regna beata meae.
  7. Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;
  8. Quam pater est illi, tam mihi dives erat.
  9. Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
  10. Omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
  11. Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,
  12. Et premitis pictos, corpora Graia, toros.
  13. Tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
  14. Illa fuit mentis prima ruina meae.
  15. Et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
  16. Ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
  17. Et formosus eras, et me mea fata trahebant;
  18. Abstulerant oculi lumina nostra tui.
  19. Perfide, sensisti — quis enim bene celat amorem?
  20. Eminet indicio prodita flamma suo.