Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix
- Attulit audaci supposuitque manu,
- Ut penitus nostris — hoc te celavimus unum —
- Visceribus crescens excuteretur onus?
- A, nimium vivax admotis restitit infans
- Artibus et tecto tutus ab hoste fuit!
- Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,
- Et nova luciferos Luna movebat equos.
- Nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
- Et rudis ad partus et nova miles eram.
- Nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'
- Oraque clamantis conscia pressit anus.
- Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
- Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
- Contineo gemitus elapsaque verba reprendo
- Et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.
- Mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat —
- Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat —
- Cum super incumbens scissa tunicaque comaque
- Pressa refovisti pectora nostra tuis,