Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras
  2. Nec mater fuero dicta nec orba diu.
  3. Tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,
  4. Sparsa, precor, nati collige membra tui,
  5. Et refer ad matrem socioque inpone sepulcro,
  6. Urnaque nos habeat quamlibet arta duos!
  7. Vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde,
  8. Neve reformida corpus amantis amans.
  9. Tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis
  10. Perfice; mandatis obsequar ipsa patris!
  1. Exul, inops, contempta novo Medea marito
  2. Dicit: an a regnis tempora nulla vacant?
  3. At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,
  4. Ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
  5. Tunc quae dispensant mortalia fila sorores
  6. Debuerant fusos evoluisse meos.
  7. Tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo
  8. Produxi vitam tempore, poena fuit.
  9. Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
  10. 117
  11. Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?