Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
- Spargitur et tectae fronde queruntur aves.
- Incertum vigilans ac somno languida movi
- Thesea prensuras semisupina manus —
- Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
- Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
- Excussere metus somnum; conterrita surgo,
- Membraque sunt viduo praecipitata toro.
- Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
- Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
- Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
- Quod videant oculi, nil nisi litus habent.