Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non ego te, Crete centum digesta per urbes,
  2. Adspiciam, puero cognita terra Iovi,
  3. Ut pater et tellus iusto regnata parenti
  4. Prodita sunt facto, nomina cara, meo.
  5. Cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
  6. Quae regerent passus, pro duce fila dedi,
  7. Tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
  8. Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'
  9. Vivimus, et non sum, Theseu, tua — si modo vivit
  10. Femina periuri fraude sepulta viri.
  11. Me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
  12. Esset, quam dederas, morte soluta fides.