Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
  2. Ipse locus miserae ferre volebat opem.
  3. Mons fuit — apparent frutices in vertice rari;
  4. Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
  5. Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
  6. Aequora prospectu metior alta meo.
  7. Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
  8. Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.