Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
  2. Muneris oblati paenituisse deos.
  3. Optabam certe recipi — sum nempe receptus;
  4. Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.
  5. Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
  6. Quid, nisi possedi dives avarus opes?
  7. Sic aret mediis taciti vulgator in undis
  8. Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
  9. A tenera quisquam sic surgit mane puella,
  10. Protinus ut sanctos possit adire deos?
  11. Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
  12. Oscula; non omni sollicitavit ope!
  13. Illa graves potuit quercus adamantaque durum
  14. Surdaque blanditiis saxa movere suis.
  15. Digna movere fuit certe vivosque virosque;
  16. Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
  17. Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
  18. Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
  19. At quae non tacita formavi gaudia mente!
  20. Quos ego non finxi disposuique modos!