Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
  2. Tithonosque annis fortior esse suis.
  3. Haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
  4. Quas nunc concipiam per nova vota preces?
  5. Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
  6. Muneris oblati paenituisse deos.
  7. Optabam certe recipi — sum nempe receptus;
  8. Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.
  9. Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
  10. Quid, nisi possedi dives avarus opes?
  11. Sic aret mediis taciti vulgator in undis
  12. Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
  13. A tenera quisquam sic surgit mane puella,
  14. Protinus ut sanctos possit adire deos?
  15. Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
  16. Oscula; non omni sollicitavit ope!
  17. Illa graves potuit quercus adamantaque durum
  18. Surdaque blanditiis saxa movere suis.
  19. Digna movere fuit certe vivosque virosque;
  20. Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.