Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
  2. Terruerunt animum talia visa meum:
  3. Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
  4. Stabat, et in ramis multa latebat avis.
  5. Area gramineo suberat viridissima prato,
  6. Umida de guttis lene sonantis aquae.
  7. Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum —
  8. Fronde sub arborea sed tamen aestus erat —
  9. Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
  10. Constitit ante oculos candida vacca meos,
  11. Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
  12. In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
  13. Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
  14. Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
  15. Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
  16. Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
  17. Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
  18. Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
  19. Visus erat, somno vires adimente ferendi,
  20. Cornigerum terra deposuisse caput.