Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
  2. Semina nequitiae languidiora facit.
  3. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  4. Obsequio vinces aptius illa tuo.
  5. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  6. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  7. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  8. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  9. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  10. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  11. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  12. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  13. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  14. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  15. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  16. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  17. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  18. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  19. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  20. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.