Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
- Contactu lateris laeditur ista tui.
- Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
- Si pudor est, rigido nec preme terga genu!
- Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
- Collige — vel digitis en ego tollo meis!
- Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
- Quoque magis spectes — invida vestis eras!
- Talia Milanion Atalantes crura fugacis
- Optavit manibus sustinuisse suis.
- Talia pinguntur succinctae crura Dianae
- Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
- His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
- In flammam flammas, in mare fundis aquas.
- Suspicor ex istis et cetera posse placere,
- Quae bene sub tenui condita veste latent.
- Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
- Quos faciet nostra mota tabella manu.
- An magis hic meus est animi, non aeris aestus,
- Captaque femineus pectora torret amor?