Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- At quanto, si forte refers, praesentior ipse
- Per Veneris feci numina magna fidem!
- Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
- Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
- Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
- Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
- Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
- Unum est e dominis emeruisse satis.
- Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,
- Et veniam culpae proditor ipse meae,
- Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,
- Narrabo dominae, quotque quibusque modis!
- O numquam pro re satis indignande Cupido,
- O in corde meo desidiose puer —
- Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
- Laedis, et in castris vulneror ipse meis?